- CHARMIONE
- CHARMIONECleopatrae ancilla, spontaneam Dominae mortem imitata. Plut. in Anton.Graece χάρμιον scribitur, vel χαρμιόμη, vel χαρμιουνώ. Plut. in Antonino, Εἴρας ἡ Κλεοπάτρας κουρεύτρια καὶ Χάρμιον, ὑφ᾿ ὧν τὰ μέγιςτα διονικεῖται τῆς ἡγεμονίας, Iras Cleopatrae tonstrix et Charmion, a quibus maxima Imperii negotia administrabantur. Et infra, ubi de morte Cleopatrae, Τῶν δὲ γυναικῶν ἡ μὲν Εἴρας λεγομένη πρὸς τοῖς ποσὶν ἀπέθνησκεν, ἡ δὲ Κάρμιον, ἤδησφαλλομένη καὶ καρηβαροῦσα, κατεκόσμει τὸ διάδημα περὶ τὴν κεφαλην` αὐτῆς, Mulierum eius, quae vocabatur Iras, ad pedes eius exspiraverat: Charmion autem, iam lapsabunda et capite gravata, caput illius diademate exornabat. Galenus, pro Εἴραν, habet Νάειραν, Χάρμιον vero Καρμιόνην vocat, et illam comam Cleopatrae decenter implicâsse, hanc extremos ungues dextre praecidisse refert, de Theriaca ad Pisonem l. 1. c. 8. Tzetzes, Chil. 6. Histor. iterum paulo aliter,Τῇ Κλεοπάτρᾳ τῇ σοφῇ, τῇ καὶ ὡραιοτάτῃ,Καὶ τοῖς λοιποῖς δὲ σύμπασι πολλῶν ὑπόερφερούσῃΠρὸς ἐπιμέλειαν τριχῶν και τῶ ὀνύχων, ἦσανΧαρμιουνὼ καὶ Ταειρα.Cleopatrae spienti simul et formosissimae,Et supra reliquas omnes mulieres longe praestanti,Ad curam capillorum et unguium erantCharmiuno et Taira.E' quo pro Εἴρας, apud Plut. et Νἀειρα, apud Galenum, Τάειρα, reponit Bochartus, docetque utramque vocem Syram esse, et Τάειρα quidem avem, Χάρμιον vero columbam ὀινάδα, denotare, in Hieroz. Parte poster. l. 1. c. 1. p. 2. col. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.